- MONTMORANTIA Familia
- MONTMORANTIA Familiaulgo Montmorency, inter Gallicas nulli secunda, quam Andreas du Chesne insigni opere excoluit, ab Eberhardo, Hugonis Capeti parastate (ut ad fabulosas traditiones non accedamus) deducitur. Et quidem, primis tempribus, iuxta stirpem enati sunt palmites Dominorum de Bray, Montlehery, Crecy, Attichy, Marly, S. Leu, et qui peculiarem dein stirpem conltituêre viri sunt, Lavalleorum. Deinde, ex eodem trunco prodierunt, Domini de Conflans, Beausault, Goussainville, Auuremesnil, Croisilles, Neuville, Hubermont, Bours et Esquencourt. Demum, cum Iohannes II. Dn. de Montmorency tres filios habuisset, Iohannem, Ludovicum et Wilhelmum; a primo, in Belgio, domini Nivellae et Comites Hornae, a secundo Barones de Fosseux (e quibus Marciones de Thury; Barones de Lauresse, Comites de Bouteville ac de Lusse derivantur) atque iterum Barones de Wastines (auctores Comitum de Esterre, Principum de Robecque, Marchionum de Morbecque) a tertio, in Francia Duces de Montmorency et Damville, in Henrico II. Admirali Franciae, decollato A. C. 1632. terminati, ortum trahunt. Haec autem Montmorantiae istius lineae series; Carolus Dn. de Montmorency. Marescallus Franciae, defunctus A. C. 1381. ex Petronella Villeria (filia Adami le Begue Dn. de Villiers) pater fuit Iacobi de Montmorency, exstincti A. C. 1414. Hôc et Philippa Melodunensi, (filia Hugonis de Melun Dn. de Anthoing,e x Beatrice de Beaussart, Roberto Dn. de Wingles Connestabili genitâ) natus Iohannes II. Dn. de Montmorency, obiit A. C. 1477. relictô ex Margareta d'Orgemont Dn. de Torigny, praeter Iohannem et Ludovicum, Wilhelmô, qui decessit A. C. 1551. Hôc et Annâ Potheres (filiâ Guidonis Potheres Comitis de S. Pol. Dn. de la Rochepot) genitus Annas Dux de Montmorency, Connestabilis Franciae, decessit A. C. 1567. Pater, ex Magdalena de Sabaudia (filia Renati Legitimati de Sabaudia Comitis de Villars, Philippo Duci Sabaudiae, ex Bona de Romagnan genita) Francisci Ducis de Montmorency Marescalli, qui obiit A. C. 1579. Henrici I. Ducis de Montmorency Connestabilis (quô defunctô A. C. 1614. ultimus familiae Henricus II. praedictus genitus est) Caroli Ducis de Damville, exstincti A. C. 1612.) Gabrielis Dn. de Montheron, qui decessit A. C. 1562. Guilielmi Dn. de Tore, Leonorae (quae nupsit Friderico Turrio Vicecomiti Turenae) Iohannae (uxoris Ludovici de la Trimoville, Ducis de Thovars) Catharinae (uxoris gilberti de Levis Dn. de Ventadour) Mariae (uxoris Henrici Foxii Comitis de Estrac) Annae, Ludovicae et Magdalenae, Abbatissarum. Spener. Part. 2. p. 98.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.